QUAESTIO 1
Hic quaeruntur quinque: 1. Quid sit iuramentum; 2. An iuramentum sit licitum;
3. De obligatione iuramenti; 4. Quid sit periurium; 5. Utrum omne periurium,
sive iuramenti abusio, sit peccatum mortale.
ARTICULUS 1
Utrum iurare sit idem quod Deum in testem invocare
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod iurare non sit idem quod Deum in testem invocare. Aliquando
enim, ut in littera dicitur, licitum est per creaturas iurare. Sed tunc non videtur
invocari divinum testimonium, sed magis testimonium creaturae. Ergo iurare
non est Deum in testem invocare.
2. Praeterea, Apostolus ad Hebr., dicit quod homines per maiorem se
iurant: nec hoc solum de Deo intelligitur, sed etiam de hominibus, qui supra
nos sunt: quia Ioseph per salutem Pharaonis iuravit. Ergo iurare non est idem
quod Deum in testem invocare.
3. Praeterea, non est idem esse iudicem et testem. Sed in iuramento quod fit per
execrationem, Deus videtur invocari ut iudex, ut cum dicimus: «Si hoc feci, ita
mihi accidat»; qui modus ponitur Iob 31. Ergo non omne iuramentum fit per
invocationem divini testimonii.
4. Praeterea, accipere testimonium a Deo et ab homine non differt nisi materialiter.
Sed ille qui invocat hominem in testem, non dicitur per hominem iurare.
Ergo et ille qui invocat Deum in testem, non dicitur per Deum iurare.
5. Praeterea, in littera dicitur ex verbis Augustini: «Iurare est ius veritatis Deo
reddere». Sed quicumque verum dicit, etiam si nullum invocet testimonium, ius
veritatis Deo reddit. Ergo ad iuramentum non exigitur invocatio divini testimonii.
SED CONTRA est quod dicit Augustinus, et habetur in littera: «Quid est iurare per
Deum, nisi, testis est Deus?». Sed ista est communissima forma iurandi. Ergo
iuramentum est invocatio divini testimonii.
Praeterea, omne illud quod ad confirmandum aliquid assumitur, quodammodo
dat ei testimonium. Sed in iuramento divina veritas ad confirmationem nostri
dicti inducitur. Ergo iurare est Deum testem invocare.
Praeterea, controversiae non solent nisi testibus terminari. Sed finis omnis controversiae
est iuramentum, ut dicit Apostolus ad Heb. Ergo iuramentum
videtur esse aliqua invocatio divini testimonii.
|
|