Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 613


ad capiendum. Ideo videndum est a principio ab his qui
volunt munitiones defendere ab obsidentibus eas, ut in
munitionibus illis omnia haec vel plura ex istis concurrant
ad hoc, quod facilius defendantur.
Quomodo munierendae sunt civitates, et castra
et universaliter omnes munitiones, ut ab
obsidentibus difficilius capiantur.
Cap. XXI.

Non sufficit scire, quomodo aedificandae sunt munitiones,
et quales muros debent habere, et quomodo
debent esse sitae, nisi sciatur quomodo sunt muniendae, ut
non de facili vinci possint. Dicebatur enim supra, triplicem
esse modum devincendi munitiones: videlicet per
famem, sitim, et pugnam. Sic ergo muniendae sunt munitiones
obsessae. ne aliquo horum modorum possint devinci.
Ne enim fame devincantur, tria sunt attendenda, videlicet
ut frumenta, avena, ordeum, et cibaria singula, et
universa pabula, quae possunt deservire ad victum, deportanda
sint ad munitionem obsessam, prius quam obsideatur
ad extraneis: et si timetur de obsessione ante recollationem
frugum, ex aliis locis propinquis sunt talia acquirenda,
ne munitio obsessa ob carentiam victus possit pati
defectum. Quicquid autem non potest ad munitionem
deferri (vel si deferretur non multum esset utile castro
vel civitati obsessae) totum est ignis comburendum; ne obsidentes
supervenientes inde capiant emolumentum, et
ex bonis propriis munitionis obsessae in pugnent ipsam.
Si autem timeatur de diuturnitate temporis, ut quod per
multa tempora debeat obsessio perdurare, maxime munienda
est civitas vel castrum obsessum milio: nam milium
inter cetera minus putrefit, et plus durare perhibetur.
Copiaetiam carnium salitarum non est praetermittenda.

Torna all'inizio