Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 159


Aldo vero et Grauso euntes ad lacum Comacinum ingressique navem, ad Cunincpertum
profecti sunt. Ad quem venientes, eius pedibus provoluti, se contra eum nequiter egisse
professi sunt, eique, quid Alahis malitiose contra eos locutus fuerit, vel quale ipsi ad
eius perditionem consilium eidem dederint, nuntiarunt. Quid plura? Pleverunt pariter
et inter se sacramenta dederunt, diem statuentes, in quo Cunincpert veniret, ut ipsi
ei civitatem Ticinensem contraderent. Quod et factum est. Nam die statuto Cunincpert
Ticinum adveniens, ab eis libentissime susceptus palatium suum ingressus est.
Tunc omnes cives, et praecipue episcopus, sacerdotes quoque et clerus, iuvenes et
senes, certatim ad eum concurrentes, omnesque eum cum lacrimis amplexantes, Deo
gratias de eius reversione, inaestimabili gaudio repleti, conclamabant; quos ille omnes prout
potuit osculatus est. Nuntius subito ad Alahis pervenit, adimplesse Aldonem et Grausonem
quod ei promiserant: et caput Cunincperti attulisse, et non solum caput, sed
et totum corpus, eumque adfirmans in palatio consedere. Quod ille audiens, animo consternatus
est, multaque contra Aldonem et Grausonem furibundus et frendens comminans,
exinde egressus, per Placentiam ad Austriam rediit singulasque civitates
partim blanditiis partim viribus sibi socios adscivit. Nam Vincentiam veniens,
contra eum eius cives egressi, bellum paraverunt; sed mox victi, eius socii effecti sunt.
Inde exiens, Tarvisium pervasit, pari modo etiam et reliquas civitates. Cumque
contra eum Cunincpert exercitum colligeret, et Foroiulani in eius auxilium iuxta fidelitatem
suam vellent proficisci: ipse Alahis ad pontem Liquentiae fluminis, quod a
Foroiuli quadraginta et octo milibus distat et est in itinere Ticinum pergentibus, in
silvam quae Capulanus dicitur latens, cum Foroiulanorum exercitus sparsim veniret,
omnes eos, sicut veniebant, iurare sibi conpulit, diligenter cavens, ne aliquis ex his retro
reversus venientibus hoc aliis nuntiaret; sicque omnes a Foroiuli venientes eius sunt
sacramentis adstricti. Quid plura? Cum omni Alahis Austria, econtra Cunincpert cum
suis venientes, in campo cui Coronate nomen est castra posuere.
40. Ad quem Cunincpert nuntium misit, mandans ei, ut cum eo singulare certamen
iniret, nec opus esset utrorumque exercitum fatigare. Ad quae verba Alahis

Torna all'inizio