egissent boni vel mali, non ex operibus set ex vocante dictum est: maior serviet
minori ? Diximus enim prescisse illum futurum superbum et ob hoc reprobavit
antequam nasceretur. Quid si Deus vellet Esau facere e medio antequam posset
ostendere superbiam suam? Dico autem quod etsi aliquibus videtur durum iudicium
quod reprobus moritur adhuc puer et perit, michi tamen gravius videtur
quod ille qui prescitus est superbus permittitur habere tempus exercendi superbiam
suam, ut unde plus peccare permittitur inde durius iudicetur, nisi quia nullo
modo filii hominum iustum iudicem crederent Deum si non multi eorum ad
examen venirent.
BENEDICTUS: Hoc est quod movet corda multorum, propter quod et mota
est questio ista: quia qui prescitus est superbus non potest esse humilis et cum
constet quia non erat ipse qui prescitus est superbus quando prescitus est, nec
habuit libertatem ut se ipsum posset facere humilem, cur ei imputetur ipsa
superbia non videtur.
IOACHIM: Iccirco non habuit libertatem humiliandi se ipsum quando prescitus
est superbus, quia nondum ceperat esse ipse qui prescitus est superbus; quia
vero ex quo cepit habere libertatem non se humiliavit, propterea seclusus est a
numero electorum Dei.
BENEDICTUS: Dixi: «Quia non potest», eo quod non possit falli prescientia Dei.
IOACHIM: Non ideo non est electus quia non est prescitus electus, set quia
prescitus est superbus, ideo non est electus. Et quia Deo omnia sunt presentia
antequam fiant , eo ipso quo prescivit eum abusurum arbitrii libertate odivit
eum et repulit a facie sua, tanquam eum qui sponte sua oditurus erat Dominum
et mandata ipsius et qui aut datum sibi tempus perderet penitentie aut si daretur
perdere contigisset. Quocirca utrum puer moriatur reprobus utrum senex, nulla
est differentia, excepto quod ille gravius est puniendus qui maius habet spatium
temporis abutendi arbitrii libertate.
BENEDICTUS: Secundum quod aperta docet ratio, non ei preparata est gehenna
qui aut subditus est Deo aut subditus esset si haberet tempus, set ei qui
negligit aut datum sibi tempus aut si daretur negligeret sponte sua; nonnullis
autem ideo non datur tempus operandi quod negligerent culpa sua, ut mitius
puniantur. Set si, secundum quod superius ipse dixisti, et pueros innocentes
salvos esse videmus per solam gratiam et pueros obeuntes sine gratia baptismi
|
|