| SED CONTRA, fides informis est mortua, ut dicitur Iacob. 1. Sed nihil mortuum
 habet rationem virtutis. Ergo fides informis non est virtus.
 Praeterea, virtute nullus male utitur, ut dicit Augustinus.
 Sed fide informi aliquis male utitur. Ergo fides informis non est virtus.
 Quaestiuncula III
 1. Ulterius. VIDETUR quod fides formata et informis differant specie. Quia, ut
 dicit Philosophus 5 Metaph., quaecumque differunt genere, differunt
 et specie. Sed fides formata et informis differunt genere: quia fides formata est
 virtus, non autem fides informis. Ergo fides formata et informis differunt specie.
 2. Praeterea, species rei est de forma sua. Sed fidei forma est caritas. Ergo
 fides informis non est illius speciei cuius est fides formata.
 3. Praeterea, eiusdem formae secundum speciem est idem actus secundum speciem.
 Sed fidei formatae actus est credere in Deum, non autem fidei informis.
 Ergo fides formata et informis differunt specie.
 SED CONTRA, habitus diversificantur ex actibus et obiectis. Sed fides informis et
 formata non differunt quantum ad obiectum proprium fidei, quod est veritas
 una. Ergo fides formata et informis non differunt specie.
 Praeterea, illud quod est extra essentiam rei, non variat speciem, sicut lumen
 adveniens aeri in corpore lucenti. Sed caritas est habitus separatus a fide per
 essentiam. Ergo fides formata caritate non differt specie a fide informi.
 Solutiones
 Solutio I
 Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod in agentibus ordinatis
 fines agentium secundorum ordinantur ad finem agentis primi sicut totum universum
 ordinatur ad primum bonum, quod est Deus, ut dicit Philosophus,
 sicut exercitus ad bonum ducis; et ideo actio primi agentis
 est et prior et posterior. Prior in movendo: quia actiones omnium secundorum
 agentium fundantur super actionem primi agentis, quae cum sit una, communiter
 omnes firmans, specificatur eius effectus in hoc et in illo secundum exigentiam
 illius; sicut uno praecepto ducis praecipientis bellum unus accipit gladium,
 alius parat equum, et sic de aliis. Est autem posterior in utendo aliorum
 actibus ad finem proprium; et sic omnes actiones aliorum agentium modificantur
 per actionem primi agentis. Cum ergo in viribus animae voluntas habeat
 locum primi motoris, actus eius est prior quodammodo actibus aliarum virium,
 inquantum imperat eos secundum intentionem finis ultimi, et utitur eis in consecutione
 eiusdem. Et ideo vires motae a voluntate, duo ab ea recipiunt.
 | 
 |