magis forsan quam credere valeatis faciem vestram Deo
teste videre desidero, optans ut diem aliquam in otio cum
jocunditate trahentes longum insimul habere possimus
colloquium, de futurorum serie, de mundana varietate,
de miseria patriae et generali excidio gentis nostrae ab ipsis
rerum primordiis et doloris initiis tractatum nostrum
habiliter ordituri. Ne tamen possetis ex mea locutione
conjicere ut quasi decrepitus vel remissus dona petam
vel muneribus egeam, arbitrantes forsitan quod me tremula
senectus invasit vel quod rerum facultas aut possibilitas
virium in me sit taliter enervata ut censeri debeam
amodo amicus inutilis, scitote quod licet in diebus nostris
processerim et aemula corruente canitie cursum peregisse
videar in aspectu, perfecte tamen me habeo ad omnia
contingentia, quia nunquam in exercitatione requievi,
nunquam a bonitate vacavi nec propter laborem vigor
animi tepuit nec propter senium primaeva facundia retrocessit.
In freto quippe contra ventorum turbinem saepissime
navigavit ingenium, et sic transivi tempestates et
tempora quod divino comitante remigio nunquam me
fortuna deseruit; immo ut multi succubuere fortissimi,
mea Deo gratias parvipotentia non defecit. Ut verum
loquar, inter angustias et aerumpnas elapsi temporis quas
in multa tribulatione transivimus, quasi per ignem et
aquam incolumis evasisse conspicior, tam per infinita
pericula filiorum quam fratrum discrimina velut inter
Caribdim et Scillam e mediis fluctibus prodigialiter sic
ereptus, quod licet dampna rerum et gravamina multa
pertulimus, videor utrumque cum morientibus vivere et
inter lugentium agmina nimium mihi sentio praesidium
non deesse. Possum quoque de Dei munificentia gloriari
quod gratum paravit meae senectuti remedium. Habeo
|
|