Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1905


TEPIDIS lacus est per quem Tygris impetuoso cursu
rapitur.
TESPROTIE lacus est Ambracie, ex quo Acherusia funditur
fluvius.
TIBERIADIS lacus est Galilee. Hunc paulo ante a Galilea
denominavimus.
TOLOSENSIS lacus est Tolose civitati propinquus et ab ea denominatus,
in quo Tectosagi peste oppressi monitu auruspicum
omne aurum atque argentum quod predantes quesierant
proiecerunt, et abiit pestis.
TRASIMENUS Tuscie lacus est, hinc Perusium et Cortonam,
inde Aretinum et Sene Iulie agrum habens, insignis clade Flaminii
Romanorum consulis et Hannibalis Peni victoria.
TRAGODITIS lacus est qui ter in die amarus et totidem dulcis
fit.
 
VADIMONIIS lacus est in quo natat insula.
VELINUS lacus iuxta agrum Rossulanum fuit; hic secundum
quosdam exaruit. Alii dicunt in Piceno esse et lapideo cortice
cuncta iniecta obducere, alii illum in Reatino agro describunt,
alii in Narem fluvium a quodam Romano consule dicunt fuisse
diffusum.
VENERIS lacus in Syria est apud Ieropolim, ex quo vocitantibus
edituis pisces veniunt, ut fertur, et adulantur auro exornati
atque scalpuntur, et hiantia ora prestant manibus
inserentis.
VENETUS lacus est in Alpibus a Rheno flumine editus, uti et
Acronius, ex quibus effluens efficitur fluvius.
VITURNE lacus est haud longe a Roma, cuius in margine olim
fuit edes Castori et Polluci sacra, eo quod apud eundem lacum
visi sunt cum pro Romano pugnassent imperio, equos lavantes
suos.
VERBANUS lacus est Gallie Cisalpine ex quo Ticinus emergitur
fluvius, seu, ut dicunt alii, per quem Ticinus ex Alpibus veniens,
sua celeritate servata, decurrit ad Padum.
VULSINUS lacus a Vulsinis oppido cui adiacet nominatus, piscium
fertilis, in Etruria est.

Torna all'inizio