Iohannes Berardi: Chronicon Casauriense

Pag 778


hodie conservata, ipsam insulam cum suis
pertinentiis habitatoribus loci quietam reddunt .
\*
Ludovicus itaque, sicut supra diximus, divina
inspiratione praemonitus, cum videret insulam
omnibus bonis refertam, et quasi verum
paradisum omnibus optimis fructibus redundantem,
ipsam Deo omnium conditori, postquam
liberam habuit, consecravit: et in ea
Monasterium in honore Sanctae, et individuae
Trinitatis aedificari praecepit, credens sine dubio
suae pro hoc animae redemptionem, Imperiique
sui continuatam protectionem, et adversariorum
suorum efficacem contritionem,
divinae sibi respectu misericordiae praeparari.
Erat autem in eadem insula quaedam Ecclesiola
in honorem Beati Martyris Quirici ab antiquo
aedificata, penes quam jussit Ecclesjam
de qua loquimur aedificari, aptam videlicet
Monasticis usibus, et congruentem: quatenus
coadunato illic sub regulari norma Religiosorum
virorurn coetu, altissimo Deo laudes, jugiter
inibi votaque resultent.
Jactis igitur fundamentis, et collocata ibi
non paucorum artificum multitudine, expensisque
omnibus sufficienter praeparatis, Imperator
Ludovicus cum exercitus suo Beneventum
perrexit, ibique infidelem Theobertum, ejusque
complices, qui a facie ejus fugerant, prostravit,
eorumque bona facta solemni donatione
Piscariensi Ecclesiae, quam noviter aedificari
praceperat, concessit, tribuit, confirmavit.
Praeparatis igitur his, de omnibus ad praesens
sumus locuti, et armatis exercitibus suis, impatiens
morae tendit in Apuljam, et Tarentum
obsidens, quae proditorum nutrix, et eorum,
qui contra patrum suam juraverant latibulum
fovens insanibat, tamdiu pugnavit ibi donec,
quosdam ex eis Romanis subiceret, alios detruncaret,
alios vero nudatos armis a finibus
illis exire compelleret. Inde petens Brundusium,
Calabros, ac Siculos eodem et simili
exitio devastavit, Romanoque Imperio subiugavit,
Urbes possedit, Romaque reversus
Imperiali laurea pro triumpho a Domino Papa
Adriano, et omni populo, et Senatu Romano
in Capitolio est coronatus. Tantam ei gratjam
Deus contulit, ut universa terra ejus se subdi¬tam
Imperio congauderet, et de reparatione
novae pacis omnis tribus, et lingua omnipotenti
Deo gratias redderet. Ille vero quam¬quam
in suo limitate imperiali se positum esse
consideraret, non tamen humilitatem quam
erga suum conditorem habere solitus erat,
deseruit, sed humilior ex sublimitate, et sub¬jector
fuit. Erat ei in animo assidua, et fre¬quens
cogitatio circa constructionem quam
in insula Piscariae fieri praeceperat, quatenus
eam ad finem usque felicem perduceret: et
tales ibi collocaret, qui pro se, et pro statu
Imperii Romani Deo supplicarent, qui regulariter
viverent, quorum conversatio in Coelis
esset, quorum preces, et pro vivi et pro
defuctis Deus clementer audiret. Cogitabat
etjam clementissimus Imperator de rectore, et
conservatore Ecclesiae, qui post ejus discessum
ante Deum pro servientibus inibi mitissimus
appareret: qui hostes ipsius loci et malefactores
expelleret, benefactores vero ad majora,
et utiliora sibi provocaret, et mercedem
suorum operum indulgentjam peccatorum a Deo
consequeretur, et eis praestaret. Haec eo
jugiter cogitante, jussit convocari Archiepiscopos,

Torna all'inizio