Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 138

Liber II


Sequitur ex iis quae ad praeteritum tempus pertinent, accusandi genus, quod multas in species distribuitur quas quidem ut complecti facilius atque explicare possimus, tria potissimum considerabimus, causam, personam, actionem. Causa in crimen, iniuriam vitiumque dividitur. Quicunque enim a nobis accusandus est aut deliquerit aut offenderit aut erraverit, necesse est. Aliud enim, quod ego quidem sciam, accusationi subiectum esse non potest. Persona vero duplex est, rei et iudicis, quae nunc eadem est, nunc diversa. Aut enim eum ipsum, ad quem scribimus, accusamus et suae causae quasi iudicem constituimus aut alium apud alium accusamus. Actio quoque species complures habet: aut enim quasi apud iudicem accusamus aut quasi apud amicum expostulamus aut de iniuria nobis illata conquerimur: quod etiam pro rerum personarumque qualitate diversis modis facimus. Iam vero subditos per literas obiurgamus, increpamus, moneamus. Quae quidem omnia pro causae et personae qualitate non una ratione tractantur. Namque, ut de causa primum dicamus, si leve et tolerabile crimen erit, quale est intermisisse scribendi officium, amicitiae consuetudinem aut leges non servasse, non respondisse amori aut literis nostris et quae similia sunt primum cum admiratione quadam id crimen explicabimus, deinde per confutatione omnes ei excusationes

Torna all'inizio