Guido Faba: Dictamina rhetorica

109


simulque Romano imperio prestiterunt et sunt prestituri, annuente
Domino in futurum, de gratia imperatorie maiestatis in
recto et legali feudo tale castrum ei damus atque concedimus
cum omni iure, honore, ac iurisdictione que noscuntur ad illud
modo quolibet pertinere, cum omnibus placitis, bannis atque
servitiis, in pace pariter et quiete habendum perpetuo et tenendum,
sub interminatione gratie nostre districtius iniungentes
nequis eidem super isto iure contradictionem aliquam vel
iniuriam interponat. Siquis vero contra facere presumpserit,
imperatorie maiestatis gratia careat, et nomine pene l. libras
auri puri componat, medietatem nostre camere designandam
et reliquam dicto militi super hoc iniuriam patienti. Huius
rei sunt testes et cet.

Torna all'inizio