sicuti et tu de amissione tuorum. Et scire debes quod
non inuasit te hec tribulatio a venatione, nisi propter tui
cordis prauitatem et quia non curasti meditari tua opera nec
vltima considerare, nec cogitasti illa super tuum verticem
redundare. Et audiens leena a lupo sciuit verum esse et recognouit
in se non aduenisse hanc tribulationem nisi propter
aduersitates quas ipsa intulit alijs animalibus et quia
inique egit et iniuste. Cepit inde Deus suam vltionem super
hoc. Et abstinens se offendere animalia, rediit ad vsum fructuum
et victualium terre. Et videns lupus processus leene,
quia non nutriebat se nisi de fructibus terre, dixit ei: Estimabam
quippe penuriam fructuum et victualium terre esse
ex temporis peste et anni sterilitate venisse, donec vidi te
illis fruentem. Tu quoniam comedis carnes et relicto illo
cibo quem tibi Deus constituit, rediisti ad fruendum cibo
alterius, ad rapiendum escam alienam, et ideo facta est
penuria fructuum causa tui. Ve igitur animalibus de fructu
terre viuentibus propter te! Visitauit ea Dominus inducens
te super illis escam ipsorum rapientem. Cunque audiret hec
leena, subtraxit manum suam a victualibus et fructibus
terre, et restrinxit se solo feno terre sustentari.
Post hec vero dixit philosophus regi: Adduxi hanc parabolam,
quia quandoque malignus desinit malignari hominibus
propter aduersitatem sibi ab alijs aduentam, vt leena
fecit, et propter hoc debent homines huius mundi hanc causam
considerare. Nam scriptum est: Quod tibi fieri non vis,
alijs ne feceris, et cum hoc adimplebis iusticiam et iudicium
et placitum hominum facies.
|
|