Papias: Ars Grammatica

Pag 113


custodis". 102 Greca uero Grecum sequuntur genitiuum os in is
conuersa, ut "Criseros, Criserotos, Criserotis", "heros, heroos, herois",
"Minos, Minoos, Minois". 103 In quibusdam tamen pro s n
ponitur apud Grecos, sed Romani n abiciunt et suo more declinant,
ut pro "MINOC" "MINON", inde "Mino, Minonis"; sic "gobio"
pro "gobios". 104 In us correptam Latina masculina s uel t uel x
antecedentibus, si sunt incorporalium quarte sunt declinationis,
ut "hic nisus, nisus", "metus, metus", "sexus, sexus", "natus, natus" et
ex hoc compositum "Senatus, Senatus". 105 Similiter rerum uocabula
omonima, ut "magistratus", "exercitus", "uersus", "fastus,
fastus" (pro "superbia"; pro "annali" uero secunde est frequentius).
106 Etiam corporalia, si ante tus habeant aliam consonantem,
quarte sunt declinationis, exceptis propriis uel mobilibus, ut
"fluctus, fluctus", "questus, questus"; excipiuntur "lectus, lecti",
"mustus, musti" (dicitur tamen "mustum"). 107 Supradicta tamen
etiam secunde declinationis inueniuntur antiquitus. 108 Alia
uero omnia eiusdem generis Latina secunde declinationis sunt:
"sonus, soni", "lacertus, lacerti", "numerus, numeri", "sanctus,

Torna all'inizio