suam consilium, auxilium, juvamen,
ubicunque ei fuerit oportunum, et a vobis
duxerit requirendum: ita, quod commissum
sibi Curiae nostrae officium celeriter et efficaciter
exequatur, et vos possitis per effectum operis
merito commendari.
Cap. XXXVII.
Elegantissimum dictamen, inter magistrum
Petrum de Vineis et dominum Johannem
Archiepiscopum Capuanum. [Et primo conqueritur
idem dominus Archiepiscopus, quod magister
Petrus non visitavit ipsum per literas suas].
Absit mihi domestica vinea, quod ita sit
sterilis animo, sicut verbo, quia si
non esset tollerabilius suus non diceret,
et ipsa vel ipse meus competentius taceretur.
Hoc, inquam, absit remotius, ut
suus non dicatur alteruter ex duobus: quos
una provincia genuit, et una terra lactavit, et
incrementis sequentibus non multum dispar
provectus arrisit: et adhuc etiam absit et
tertium, ut lingua non redoleat inter nos
affectum, et haustus vocis non auriga sit operis,
ut mutuo sui dicantur, nec sint. Haec inquam
inter mores homines abdicant,
et natura proscribit. In his itaque si Petrum
aut Jacobum negligentia feriat, vel maculet
|
|