Matheus Bononinesis: Quaestiones super modos significandi et super gramaticam

Pag 160b


mutatur in qualitatem nominis, manifestum
est quod nomen poterit habere illam
constructionem que fit cum casuali a
parte post. Item supponit, quod articulus
adveniens infinitivo mutet eius modum significandi
verbalem in modum nominalem.
Quod falsum est, quia nullum accidentale
transmutat essentiam. Sed adventus
articuli est accidentalis infinitivo,
et transmutatio modi significandi verbalis
est in modo significandi nominis, et
est transmutatio essentialis. Ergo adventus
articuli non potest facere istam transmutationem.
Item, si articulus transmutaret infinitivum,
magis transmu< taret > ipsum in naturam
articuli, quam ad naturam5 alterius
< idest > nominis. Rationale enim est quod
illud quod transmutat aliud trahat ipsum
ad naturam sui, magis quam ad naturam
alterius, sicut calidum agens in materiam
magis trahit eam ad naturam calidi quam
ad naturam frigidi.
[Item.] Unde falsum assumit dicendo,
quod gerundia sunt nomina et non verba.
Et bene concedunt, quod gerundivum
construatur a parte post. Ex hoc arguitur:
quando aliquid dividitur per duas differentias
essentiales, illud quod essentialiter

Torna all'inizio