Clara Assisiensis: Epistola ad sanctam Agnetem de Praga [IV]

Pag 2282


Felix certe,
cui hoc sacro datur potiri convivio,
ut ei adhaereatur totis cordis praecordiis,
cuius pulchritudinem
omnia beata caelorum agmina
incessabiliter admirantur,
cuius affectus afficit,
cuius contemplatio reficit,
cuius implet benignitas,
cuius replet suavitas,
cuius memoria lucescit suaviter,
cuius odore mortui reviviscent,
cuiusque visio gloriosa beatificabit
omnes cives supernae Ierusalem:
quae cum sit splendor aeternae gloriae,
candor lucis aeternae
et speculum sine macula
,
hoc speculum cotidie intuere, o regina, sponsa Iesu Christi, et in
eo faciem tuam iugiter speculare, ut sic totam interius et exterius
te adornes amictam circumdatamque varietatibus, omnium virtutum
floribus et vestimentis pariter adornata, sicut decet, filia et
sponsa carissima summi Regis. In hoc autem speculo refulget beata
paupertas, sancta humilitas et ineffabilis caritas, sicut per totum
speculum poteris cum Dei gratia contemplari.
Attende, inquam, principium huius speculi paupertatem positi
siquidem in praesaepio et in panniculis involuti. O miranda

Torna all'inizio