Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 496


paucioribus propter aliud determinans quod est contrarium illi determinanti ut
in pluribus; et sic est in proposito: quia sicut caritas, quantum est in se, ut in
pluribus inclinat ad bonum, ita affectio sensibilis inclinat ad delectabile sensui,
et ab hoc sicut ex quodam habitu inclinatur voluntas ad peccatum.
Ad septimum dicendum, quod amor naturalis est secundum voluntatem totaliter
determinatam ad unum; non autem sic est de amore caritatis, nisi in illis qui
iam confirmati sunt.
Ad octavum dicendum, quod per peccatum non totaliter separatur homo a Deo,
quia sic esse desineret; sed quantum ad ultimam et perfectam coniunctionem
quam facit caritas. Et ideo non oportet quod fides per peccatum tollatur, sicut
caritas; sicut per interpositionem nubis aer radios solis amittit, non tamen
omnimodam claritatem, sicut quae est ex reverberatione, qualis etiam apparet
ubi non sunt radii solis.
ARTICULUS 2
Utrum liber vitae sit quid creatum
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod liber vitae sit quid creatum. Eccli. 24, 32: «Haec omnia liber
vitae», Glossa: «Hoc liber est vetus et novum Testamentum».
Hoc autem est quid creatum. Ergo et liber vitae.
2. Praeterea, Apoc. 20, 12: «Alius liber est apertus, qui est vitae»; Glossa:
«Christus, qui tunc apparebit omnibus patens». Sed non apparebit
omnibus nisi secundum humanam naturam. Cum ergo humana natura in
Christo creata sit, videtur quod liber vitae sit quid creatum.
3. Praeterea, liber, inquantum in eo Scriptura fit, est receptivus extraneae
impressionis. Sed res increata non suscipit peregrinam impressionem. Ergo non
est quid increatum, sed creatum.
4. Item, videtur quod sit proprium Filii. Quia Psal. 39, 9: «In capite libri scriptum
est de me»: Glossa: «In Patre, qui est caput nostrum». Sed illud in
Divinitate cuius caput est Pater, est Filius. Ergo liber vitae est Filius.
5. Item, videtur quod Spiritus Sanctus. Quia Spiritui Sancto attribuitur vivificatio
et in symbolo et Ioan. 6, 64: «Spiritus est qui vivificat». Ergo cum liber vitae ordinetur
ad vitam, conveniet Spiritui Sancto vel proprie, vel per appropriationem.
SED CONTRA, Augustinus, 20 De civ. Dei: «Liber vitae est praescientia Dei,
quae falli non potest». Sed praescientia est quid increatum essentiale et appropriabile
Filio. Ergo et liber vitae.

Torna all'inizio