Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 1034


Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod iuramentum promissorium, ut dictum
est, obligat hac necessitate ut culpa evitetur: unde obligat ad omne illud faciendum
quo non facto culpa incurritur. Distinguendum est ergo in eo qui iurat; aut
enim simpliciter, aut dolose iurat. Si iurat dolose, ex duabus partibus potest
culpa sequi: scilicet ex fractione iuramenti, et ex dolo. Quamvis ergo ex ipsa
ratione iuramenti, inquantum iuramentum, non obligetur ad servandum ipsum
nisi secundum suam intentionem; tamen ex necessitate iuramenti, inquantum
fuit dolosum, obligatur ad observandum taliter quod ex dolo alius non laedatur:
et hoc est quando secundum intentionem recipientis implet iuramentum. Si
autem simpliciter iuret absque dolo, tunc in foro conscientiae non obligatur nisi
secundum suam intentionem; sed in foro contentioso, ubi intentio ignoratur,
obligatur secundum quod verba communiter accipi solent.
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
ARTICULUS 4
Utrum periurium sit mendacium iuramento firmatum
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod periurium non sit mendacium iuramento firmatum. Omne enim
mendacium est falsa vocis significatio, ut in praecedenti dist. dictum est. Sed
periurium potest esse sine falsa vocis significatione: quia, sicut in littera dicitur,
qui iurat verum quod putat esse falsum, periurus est. Ergo non omne periurium
est mendacium iuramento confirmatum.
2. Praeterea, periurium quandoque incurritur in iuramentis quae de futuris
contingentibus fiunt. Sed in futuris contingentibus non est veritas vel falsitas
determinata, ut probat Philosophus; et sic periurium potest
esse sine falsa vocis significatione, et sine mendacio.
3. Praeterea, in littera dicitur, quod qui falsum iurat, quod credit esse verum,
periurus est. Sed talis non mentitur. Ergo periurium potest esse sine mendacio.
4. Praeterea, Hieronymus dicit, quod iuramentum quod tres comites
non habet, est periurium. Sed defectus iustitiae vel iudicii non facit mendacium,
sed solum defectus veritatis. Ergo non omne periurium est mendacium.
5. Praeterea, periurium nihil aliud est, ut videtur, quam perversum iuramentum.
Sed iuramentum pervertitur non mendacio tantum, sed etiam per falsam formam
iurandi, sicut qui iurat per idola. Ergo periurium potest esse sine mendacio.

Torna all'inizio