metro nemo dubitat; in alio vero, si quis dubius est, recordetur ea
que diximus in preinmediato capitulo de trisillabo, quando pars
existens endecasillabi velut eco respondet.
10. Et si in altero pedum exsortem rithimi desinentiam esse
contingat, omnimode in altero sibi instauratio fiat. Si vero
quelibet desinentia in altero pede rithimi consortium habeat, in
altero prout libet referre vel innovare desinentias licet, vel
totaliter vel in parte, dumtaxat precedentium ordo servetur in
totum; puta, si extreme desinentie trimetri, hoc est prima et
ultima, concrepabunt in primo pede, sic secundi extremas
desinentias convenit concrepare; et qualem se in primo media
videt, comitatam quidem vel incomitatam, talis in secundo
resurgat; et sic de aliis pedibus est servandum.
11. In versibus quoque fere semper hac lege perfruimur; et 'fere'
dicimus quia propter concatenationem prenotatam et
combinationem desinentiarum ultimarum quandoque ordinem
iam dictum perverti contingit.
12. Preterea nobis bene convenire videtur ut que cavenda sunt
circa rithimos huic appendamus capitulo, cum in isto libro
nichil ulterius de rithimorum doctrina tangere intendamus.
13. Tria ergo sunt que circa rithimorum positionem potiri dedecet
aulice poetantem: nimia scilicet eiusdem rithimi repercussio,
nisi forte novum aliquid atque intentatum artis hoc sibi
preroget; ut nascentis militie dies, qui cum nulla prerogativa
suam indignatur preferire dietam: hoc etenim nos tacere nisi
sumus ibi,
Amor, tu vedi ben che questa donna;
secundum vero est ipsa inutilis equivocatio, que semper
|
|