Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 195


Mauritii tempus viginti perficit annos,
Insuper annus erit recto numero numerandus;
Cum quo Gregorii vita beata fuit;
Tresque decemque simul regit annis pontificatum.
Urbis et orbis honor per eum digne relevatur;
Annis sex menses iungo decemque dies.
Gregorius sub Mauritio dum sede levatur,
Contempnit sedem, devitat pontificatum,
Iussu Mauritii cogitur atque venit.
Iste Iob exposuit, lustravit et Ezechielem,
Docmate pastorum prefulget et in Daniele;
Ipse cathalogus est, ut sua Roma tenet.
27. De Foca imperatore.
Anno ab incarnatione Domini 603. Focas, 53. ab Augusto, imperium sortitur, habens uxorem Leontiam nomine.
Iste primo patricii cuiusdam strator fuit, postea miles, ad ultimum imperator. Anno imperii eius secundo beatissimus
papa Gregorius migravit ad Dominum. Tunc tercius Bonifacius papa impetravit a Foca, ut ipsius auctoritate Romana
ecclesia caput omnium diceretur ecclesiarum. Nam Constantinopolitana ecclesia se primam - puto propter regni
sedem illuc translatam - inscribebat. Post hunc alius Bonifacius quartus a beato Gregorio precibus ab eodem Foca
augusto obtinuit, ut templum a Domitiano imperatore constructum, quod Pantheon vocabatur, ecclesie Dei datum in
honorem omnium sanctorum dedicaretur. His diebus Cosdroas Persarum rex Orientem pervagatus, multas Romanis
provincias abstulit, ac vivifice crucis vexillum ab Ierosolimis asportans, in solio suo, ubi se ut deum adorari fecerat,
posuit. Focas autem cum multa scelera et homicidia perpetraret, ab Heraclio, Heraclii patricii pretoris Affrice filio,
vocatu Prisci patricii generi sui, 8. imperii sui anno interficitur. Cetera [de Foca et de papa] versibus
explicentur.
Item de eodem Foca versifice.
Foca sedet cesar, restaurat et undique lesa;
Agmina Lombarda sub eo sunt plurima cesa,
Et dedit ecclesiis pace sedere suis.
Imperio Foce Lombardus ab Urbe fugatur,
Tuscia, Spoletum virtute sua revocatur,
Pax erat Italicis set recidiva satis.
Octo sedens annis Focas tenet imperiatum.
Nunc Fabianus sub Foca papa vocatur,
Anni solius cui modo vita favet.
Tertius est papa Bonifatius ille benignus,
Qui petit a Foca munus per secula dignum;
Ut sedes Petri prima sit, ille dedit.
Prima prius fuerat Constantinopolitana,
Est modo Romana, meliori docmate clara,
Petrus enim princeps docmata prima parat.
Octo capit menses vite Bonifatius iste,
Bisque decem numerando dies pro tempore siste,
Sic tempus pape sub brevitate cape.
Quartus cum Foca Bonifatius ille notatur,
Annos tres, octo menses cui vita paratur;
Viginti quinque post superadde dies.
Foca Bonifatio dat Panteon ante sacrari,
Qua cuncti statuere Dei sua fana parari,
Idola constitui, pinguia thura dari.
P. 195 v. 35 post benignus in marg. B1:] Nota, quis constituit Romanam sedem primam esse in toto mundo.

Torna all'inizio