acceperat in illa nocte partem socii sui integram in loco
suo, cepit tristari et abiit plorans ad domum suam, et non
reuelauit socio aliquid de hoc, ne forsitam esset ei molestus,
si sciret.
Et propter hoc non decet quemquam cupientem aliquid
deuenire ad eius extremum excedere modum et statum ad
quos ipse nouit posse deuenire. Dicunt eum sapientes
quod quicumque nititur peruenire vsque ad profundum rei
precipitabitur, et propterea non debet quisquam querere quod
non habet finem et ad quod nullus pervenit, nec sit negligens
perquirere ea ad que nouit se posse devenire, et nitatur semper
facere sua opera profectura magis ad futurum seculum
quam ad presens. Cuiuscumque enim cupido remissa fuit in
hoc mundo, remittetur et eius tristatio, quando recedit ab eo.
Etiam quid dicitur, quoniam duo sunt qui iuuant hominem,
scilicet diuitie et cultus Dei. Nec decet virum intelligentem
desperare de bono. Aliquando enim Deus preparat homini
bonum quod non sperauit habere; et his que inducuntur
super hoc, est quod fertur aduenisse cuidam, vt recitatur in
hac fabula.
Erat quidam paterfamilias qui, cum esset in vltima
paupertate constitutus, iuit ad amicos suos petens ab eis aliquam
gratiam, et, negantibus sibi petitionem suam, rediit
confusus ad domum suam. Nocte vero illa, dum iaceret in
lectulo suo, audiuit strepitum in domo et percepit quoniam
fur esset. Cogitauit dicens: Quid habeo in domo quod capiat
fur iste? Volo ipsum dimittere vt videam quid agat. Et querens
fur per domum non inuenit nisi vnam lagenam, vbi erat
modicum farine. Et cogitans fur in suo corde dixit: Non decet
vt meus labor redundet in nihilum. Melius est mihi
accipere hec quam illud reliquere; et, accepta sua cappa,
extendit in terram, et inuoluit cum farina; et, cum vellet
|
|