Petrus Damiani: Epistulae

Pag 358


atque inexplicabiliter, sed omnia discernit atque iuxta proprietatem suam
quaeque distinguit.
Plane qui in theatro residet, non simul omnia videt, quia cum intendit
aciem ante se, non videt post se. Qui autem non in theatro, sed super
theatrum excelsior supereminet, totius undique interiorem theatri ambitum
uno comprehendit aspectu. Ita omnipotens Deus, quia omnibus,
quae volvuntur, incomparabiliter supereminet, omnia simul suis subiecta
conspectibus praesentialiter videt.
Et ut quod loquimur, non modo vivax ingenium capiat, sed et deses
quilibet facile comprehendat, maior nobis varietas est in hoc tam brevissimo
temporis puncto quod dicimus caelum, quam Deo sit simul inspicere
infinita omnium spacia saeculorum. Nam cum huius particulae prima
dicitur sillaba, remanet adhuc secunda, et cum secunda sonat, iam prima
pertransiit. Deus autem uno atque ineffabili suae contemplationis ictu
simul omnia conspicit et conspiciendo distinguit, omnia circundando
penetrat, et penetrando circundat.
Hinc est, quod Petrus ait apostolus: Unum hoc non lateat vos, karissimi,
et prolixitate omnium posuit saeculorum. Unde et psalmista: Mille ,
inquit, anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna, quae praeteriit . Non
ait: Tamquam dies hodierna, sed tamquam dies hesterna, quae praeteriit,
quia quicquid a nobis futurum expectatur, iam Deo per omnia notum

Torna all'inizio