Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

374


modicum autem tempus totum illud negocium in
nichilum est redactum, quia super nichilum erat fundatum.
anno autem Domini .Mo.CCXXII., in die scilicet natalis
Domini, fuit Ianue et in tota fere Ytalia tam vehemens terremotus,
ut hedificia caderent et terra in multis partibus scinderetur,
propter quod homines civitates deserebant et in campestribus
habitabant. mortuo Honorio, successit Gregorius nonus,
qui Librum Decretalium per fratrem Raymondum de
ordine Predicatorum, cappellanum suum, utiliter compilavit.

Torna all'inizio