In hac autem insula tot bone perle inveniuntur sicut  
in aliqua parte mundi. Et sic de aliis que in ista insula reperiuntur,  
que etiam nimis longum esset scribere.  
  
De contrata que vocatur Lamori, ubi homines et mulieres vadunt  
nudi propter calorem. In qua contrata omnes mulieres  
sunt comunes, cum nemo sit ibi qui dicere possit: Hec est  
uxor mea et hic est maritus meus. Terrena etiam sunt comunia,  
domus autem speciales. Cap. XII. 
  
1. De hac contrata re[ce]dens et iens versus meridiem,  
veni per mare occeanum quinquaginta dietis ad unam contratam  
que vocatur Lamori, in qua incepi amittere tramontanam, 
cum terra michi acceperat eam. Et in ea autem est sic  
intensus calor quod omnes illi tam homines quam mulieres  
vadunt nudi, nullo se cohoperientes. Hii de me multum truffabant,  
quia dicebant Deum Adam fecisse hominem nudum,  
et ego me malo suo velle vestire volebam. 
2. In ista contrata omnes mulieres posite sunt in comuni,  
ita quod nemo est qui dicere possit: «Hec est uxor mea, hic est  
maritus meus ». Cum mulier filium vel filiam parit, ipsum vel  
ipsam dat uni illorum cui vult, cum quibus ipsam iacuit, eumque  
vocat patrem suum. Tota terra posita est in comuni, ita quod  
nullus cum veritate dicere potest:« Hec vel illa pars terre  
mea est ». Domus autem habentur in speciali. 
  |  
  |