pacem obseruare; nosti vero quoniam meus patronus posuit
me custodem sue domus, vt nihil sibi adueniat nocumenti a
te et a tuis socijs; nec me decet in hoc eius intentionem
defraudare. Et propter hoc non offendas patronum meum,
sed potius procura tibi mansionem aliam vtilem et egredere
de ista, quia, si hoc non feceris, non est mihi culpa, si te
offendam. Non enim mihi licet contravenire mandato patroni
mei. Dixit ei mus: Ego prius te rogare inchoaui super
hoc et humiliaui me tibi propter hanc petitionem; non igitur
decet te meam petitionem denegare. Ait illud animal:
Verum me decet tuam sequi pacem et dilectionem; sed quomodo
potero tibi hoc obseruare, cum tui socij dissipant bona
mei patroni. Si fuero sibi rebellis non defendens sua bona
de manibus vestris, interficiet me. Protestor ergo tibi, vt preserues
personam tuam a me, et recede de hac domo vsque ad
tres dies, quibus poteris aliam tibi prouidere mansionem;
postea vero tui persequar societatem. Dixit ad eum mus: Est
mihi graue meum relinquere habitaculum et nullo modo propono
recedere, sed me a te toto posse preseruabo. Altera
vero die exiuit mus de cauerna, vt quereret aliquid pro sui
esca, et videns ipsum hoc animal nec curauit de eo, nec
motum est contra ipsum murem, donec terminus dierum
compleretur. Et cum videret mus quia non apponeret curam
quomodo ipsum offenderet et molestaret, seductum est
cor suum et nulla tenus ipsum amplius timebat et cepit cum
eo conuersari nec se ab eo perseruauit. Consummatis igitur
tribus diebus, exiuit mus more solito ambulans per locum;
animal vero latebat in quodam loco domus, et sentiens strepitum
pedum muris, insurrexit aduersus eum et ipsum
deuorauit.
Induxi vero tibi hanc parabolam, vt scias quoniam non
decet virum intelligentem consilium sui amici infringere
nec illius correctionem refutare. Dicitur enim quod verbum
consulentis, etsi difficile sit, simulatur medicine, que,
quamuis sit amara, tamen liberat a languore. Quapropter
|
|