Qui fecit quae futura sunt . Iuxta quod et illud: Qui vivit in aeternum,
creavit omnia simul . Et apostolus: Qui fecit , inquit, ea quae non sunt .
Omnia plane haec testimonia scripturarum testantur Deum fecisse quod
non erat, non destruxisse quod erat, condidisse futura, non abolevisse
praeterita.
Quanquam et sepe legatur Deus aliquid evertisse, ut melius aliquid
procuraret, sicut mundum per aquae diluvium, Pentapolim per ignis
incendium, quibus nimirum sic abstulit esse et futurum esse, ut nequaquam
abstulerit et fuisse. Quanquam si ad pravorum hominum merita, qui
tunc deleti sunt, sollerter inspicias, quoniam vanitates et inania sectati
sunt, ut non ad esse sed ad nichilum tenderent, eos merito non fuisse
decernas. Hinc est, quod eos in afflictione spiritus conqueri, scriptura
testatur: Exiguum , inquiunt, et cum tedio est tempus vitae nostrae, et non
est refrigerium in fine hominis, et non est, qui agnitus sit reversus ab
inferis, quia ex nichilo nati sumus, et post haec erimus quasi non fuerimus .
|
|