coronam sumeret in capite, donec Mediolanum superasset. 
Post missam vero fecit imperator dulcissimus invitare ad 
prandium suum omnes Italie episcopos, marchiones, comites 
et civitatum consules, qui ibi aderant; inter quos 
ego Acerbus, filius predicti Ottonis, qui hunc librum composui, 
qui tunc eram potestas Laude. Comeditque imperator 
et imperatrix cum coronis in capite et cum quibusdam 
episcopis, qui erant in mensa sua a dextris et a sinistris 
cum infulis aliisque ornamentis episcopalibus. Et fuit ipsum 
convivium in curia episcopi, ubi Papienses concionem faciunt. 
Fuitque ibi maxima leticia maximumque gaudium propter 
fortunam, quam Deus imperatori proxime donaverat. 
In proxima vero die Martis fuit iurata obsessio Placentie 
coram imperatore in broilo Sancti Salvatoris de Papia ab 
episcopis et marchionibus atque comitibus et proceribus 
Longobardi aliquibus et a potestatibus Cremone ac Novarie, 
Cumarum quoque ac Vercellarum et Pergami; et ego iuravi 
pro civitate Laudensi. 
Brixienses deinde non modice imperatoris iram metuentes, 
in die dominica, que fuit tunc quintadecima dies post pascha,
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |