Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 523

Tomus I


utile reputemus; fidelitati vestrae praecipimus,
quatenus, sicut honorem nostrum et utilitates
nostras] appetitis, statim receptis praesentibus,
quatuor de sapientibus viris vestris
plena vestrum authoritate suffultis, ad Majestatis
nostrae praesenciam destinetis.
Cap. LXXXIV.
Capitaneo respondet, commendans eum de processu
habito per eum, et instruit qualiter sit
processurus.
Consueta benignitate recepit Excellentia
nostra literas, per te nostro culmini destinatas
et vidimus ipsarum continentiam
diligenter. Super eo sane, quod scripsisti,
te propter quaedam diversimode intellecta de
statu civitatis Thaurini quae tibi videbantur
obliqua, cum magna militum et peditum comitiva,
personaliter ad terram ipsam gressus
tuos cum festinantia direxisse, et ibidem hincinde
diligenter exquisitis, et caute, quae ad
cautelam servitiorum nostrorum exquirenda
pensasti, quosdam, qui videbantur magis esse
suspecti, per personas capi statuens, ipsosque
faciens cum diligentia custodiri: tuum
exinde studium, et industriam evidentem,
quae circa nostrae Celsitudinis augmentum, in
his et aliis te apponere cognoscimus, non
immerito commendamus. Verum cum tam
propter rebellium nostrorum depressionem, ad

Torna all'inizio