ARTICULUS 2
Utrum prudentia habeat aliquam materiam specialem
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod prudentia non habeat aliquam materiam specialem. Quia quidam
Philosophus dicit, quod sub prudentia comprehenduntur physica, dialectica,
rhetorica. Sed nihil est in mundo quod ad aliquid istorum quatuor
non reducatur: quia physica est de his quae sunt a natura, dialectica
autem est de operibus rationis, politica de civilibus operibus. Ergo prudentia
non habet aliquam materiam determinatam.
2. Praeterea, secundum Philosophum in 6 Ethic., prudens est totaliter
consiliativus. Sed consilium est etiam in his quae ab artibus mechanicis fiunt.
Ergo circa omnia illa est prudentia.
3. Praeterea, dicit Philosophus in 6 Ethic., quod prudentia est recta ratio
agibilium. Sed agibilia sunt omnia quae ad alias virtutes pertinent. Ergo non
habet materiam distinctam ab aliis virtutibus.
SED CONTRA, omnis virtus in cuius definitione ponitur materia, habet specialem
et determinatam materiam. Sed materia aliqua ponitur in definitione prudentiae:
quia est recta ratio agibilium. Ergo habet materiam determinatam.
Praeterea, est virtus specialis. Ergo habet obiectum speciale.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod passiones non sint materia temperantiae et fortitudinis.
Materia enim salvatur in omnibus quae ex materia vel circa materiam
fiunt. Sed praedictae virtutes sunt quietantes a passionibus. Ergo passiones non
sunt materia earum.
2. Praeterea, illud penes quod distinguuntur virtutes, debet assignari materia
virtutum: quia habitus per obiecta distinguuntur. Sed virtutes praedictae et eis
annexae distinguuntur penes res exteriores: quia quaedam sunt circa pericula
mortis, quaedam circa delectabilia venerea, quaedam circa honores, et sic de
aliis. Ergo res exteriores, et non passiones, sunt earum materia.
3. Praeterea, illud quod est commune omni virtuti, non debet assignari materia
alicui speciali virtuti. Sed delectatio invenitur in omnibus specialibus virtutibus:
quia oportet accipere signum generati habitus fientem in opere delectationem.
Ergo delectatio et aliae passiones non sunt materia alicuius
determinatae virtutis.
SED CONTRA, Philosophus dicit in 3 Ethic.,
quod fortitudo est circa timores et audacias, temperantia autem circa concupiscentias.
Hae autem passiones nominant. Ergo videtur quod materia harum
virtutum sint passiones.
|
|