: Flos Medicinae Scholae Salerni

Pag 487


Libra tenet lunam, nemo tangat genitalia,
Et renes, nates; nec iter capere tentes;
Extremam partem Librae cum luna tenebit.
Scorpius augmentat morbos in parte pudenda;
Vulnera ne cures; timeas ascendere naves;
Ne capias iter; caveas de morte ruinam.
Luna tenet femori perpetes mota Sagitta;
Flebothomia prodest, sed debita quaerere noli;
Rade caput; minuantur brachia, balnea quaere;
Ungues et crinem, poteris abscindere tute.
Caper nocet genibus, ipsa cum luna tenebit;
Intrat anguis novis cito curabitur aeger;
Indugia timuit, nihilque durabit in ipso;
Capere viam tutius est, potio sumpta salutis;
Plantas ne medices, legatos mittere noli.
Aquarius lunam tenet, tunc crura tangere cave;
Insere tunc plantas; excelsas erige turres;
Et si capis iter, ad locum tardius ibis.
Piscis habet lunam noli curare podagram;
Carpe viam tutus; fuit potio sumpta salubris;
Embrio conceptus epilepticus exit ab alvo.
CAP. II. De mensibus plus laedentibus impregnata. - Primus, post quartus, post septimus, inde novenus.
Quatuor hii menses plus laedunt parturientes.
Primo vexantur cum menstrua detineantur,
Quae quia stringuntur a febribus accipiuntur.
Quarto vexari debent, quia vivificari
Foetum testatur, ita reperis unde gravatur.
Septimus hiis mensis gravis est quia jam velut ensis.
Illas incidit graviter; repedansque recidit;
Laedit eas nonus, quo debent ponere onus.
CAP. III. Causae variae- Art. 1. Causae derivationis. - Debile suscipiens, impellens forte, cadens vis
Retentiva simul fragilis via larga pororum,
Sunt causae cur ab hoc membro fluit humor in illud;
Art. 2. Causae constipationis. - Deficient autumni fructus funerea praestant,
Impediunt ventrem, via stricta, virentia membra,




1270




1275




1280




1285




1290




1295




1300
Torna all'inizio