prout iuste et legaliter poterat, omnes sed, que ab eundem monasterium 
pertinere videtur: videlicet cellam Sancte Marie, que vocatur 
Musianu, posita in Penne; alteram cellam, que dicitur Lizze 
in Balva; simul eciam cellam, qui dicitur Via Alta; et cellam de 
Besce; et cellam Sante Mafie de Flaturno, que posite sunt in 
Balva, una cum servis, et ancillis, et terris, vineis, campis, pratis, 
pascuis, vel inpascuis, cartulatis, aldiis, silvis, aquis aquarumque 
cursibus, molendinis, atque piscariis in integrum. concesserat 
quoque Adelberge abbatisse, et Adelberge sanctimoniali nepte illius 
eundem monasterii cum omnibus prenominatis rebus ad regendum, 
et gubernandum, regulariterque vivendum. preceperatque ergo, ut 
nullus abbas ex monasterio Sancti Vincencii in eundem monasterium 
puellarum Apinianici aliquam contrarietatem facere audeat ad 
aliquam ordinacionem, nisi tantum gubernandum, et movendum, 
sed omnia regulariterque regendum, et cetera qualiter in eodem 
preceptum continere videtur. ad hec autem ipse domnus Paulus 
venerabilis abbas cum suprascripto advocatore suo ostendit tres 
preceptora sigillata: prime ex ipse continentem, inter cetera, quomodo 
Uvo, et Lotharius reges (detulerat quidam Leoni prepositi 
Christi Martiris Vincencii, situs in finibus Beneventanis, eorumque 
regibus precepta precessorum suorum, imperatorum et regum hac 
parentum suorum, videlicet Desiderii, Carolii, Ludovici, atque Lotharii 
[p]er quem contulerat ex suis rebus in prefatum monasterium
  |  
  |