defendere et autoriçare et expedire et disobligare
et recolligere, et ipsum, et eius heredes et bona, exinde
indempnes ab omni obligatione, debitis, notitiis et possessionibus,
ac exbamnimentis et scripturis, et quolibet
modo, suis expensis, idem venditor, pro se et suis heredibus,
eidem emptori et eius heredibus, per stipulationem
promisit; et se et suos heredes obligando, promisit
eidem nichil contra predicta vel singula datum
vel factum habere, nec in futurum aliquo modo vel iure
facere, et de predictis et singulis non inbrigare de cetero
vel molestare, et contra non venire vel facere, set
ita observare, ut dictum est, defendere et expedire. Si
autem datum vel factum est, vel apparuerit, quod contra
hec sit, et omnia et singula non observaverit, aut si de
predictis et singulis, aliquo modo vel iure, agere vel
litigare, aut in causa vel extra fatigare vel molestare
presu[m]pxerit, vel si contra hec aliquam exceptionem vel
defensionem iuris vel facti proposuerit, vel si contra
opponi fecerit, aut si, ut dictum est, non defen[di]derit
et expedierit et disobligaverit, vel contra hec venerit
vel fecerit, promisit tunc dare et solvere, nomine pene
et pro pena, eidem emptori, et eius heredibus, et cui
concesserit, duplum extimationis predicte terre et rei,
pro tempore melioritate, et insuper duplum pretii,
scilicet libras tot pisanas, et omne dampnum et litis
expensas resarcire et emendare eidem, de iure, sub
obligo potestatis plus eos cogere potentis, his omnibus
et singulis manentibus semper ex pa[c]to ratis et firmis,
sub ypotheca rerum suarum; pro qua siquidem
venditione tradidit et concessit, et his omnibus fuit
confessus idem I. venditor, in veritate et non spe future
numerationis, nomine pretii et pro pretio, recepisse
et habuisse, et sibi numeratas et soluptas esse a predicto
I. emptore, libras tot pisanas; de quo pretio vocavit
se ab eodem bene pagatum, sciens et profitens
predictam terram et rem maioris et pluris pretii esse;
et quod plus est et valet eidem emptori, et eius heredibus,
et cui concesserit, inter vivos et inrevocabiliter
donavit et concessit, omni merito et launachil, et omni
|
|