Solutio
Respondeo dicendum, quod cum virtus essentiam consequatur, oportet quod
secundum diversitatem naturarum sit diversa facultas ad operandum: quod quidam
non attendentes, pari modo operationem liberi arbitrii et rerum naturalium
determinaverunt, credentes quod sicut lapis de necessitate suam operationem
habet, ut eat deorsum nisi aliquid impediat, ita etiam homo necessario operationes
suas exerceat secundum congruentiam alicuius naturae in ipso existentis: et
quia in homine consideratur duplex natura; una scilicet intellectualis, ex qua
inest homini inclinatio ad appetendum per se desiderabilia et honesta; et altera
sensibilis, secundum quam pronus est ad appetendum et ad concupiscendum ea
quae sunt delectabilia secundum sensum, ideo ad haec duo respicientes haeretici,
contrarias haereses ex eadem radice prodeuntes confecerunt: quorum quidam,
scilicet Ioviniani, attendentes ad intellectualem naturam, hominem de
necessitate bene operari, et nunquam posse peccare asserebant; alii vero, scilicet
Manichaei, respicientes ad naturam sensibilem, quam secundum se malam
esse dicebant, et a malo deo originem habuisse, dixerunt, quod homo de necessitate
peccat, nec bonum facere potest, in hoc penitus liberum arbitrium utrique
destruentes: non enim esset homo liberi arbitrii, nisi ad eum determinatio sui
operis pertineret, ut ex proprio iudicio eligeret hoc aut illud, ut supra dictum est.
Et ideo alii naturam liberi arbitrii salvare volentes, in alium errorem prolapsi
sunt, scilicet Pelagiani, facultatem liberi arbitrii ampliantes; dicunt enim, quod
quia liberum arbitrium de se non est determinatum ad aliquod opus, sed ex ipso
pendet determinatio cuiuscumque operis; ideo homo per liberum arbitrium in
quodlibet bonum opus potest sine aliqua gratia superaddita, etiam in opus meritorium,
non attendentes quod opus meritorium non determinet genus actus, sed
efficaciam. Genera enim actuum distinguuntur secundum diversitatem obiectorum:
et quia liberum arbitrium ad nullum obiectum determinatum est, ideo in
quodlibet genus actus ex se potest, ut videlicet facere fortia, et iusta, et huiusmodi.
Sed actus meritorius habet efficaciam excedentem naturalem virtutem inquantum
est efficax ad illud praemium consequendum quod facultatem naturae excedit;
et ideo quod opus sit meritorium, non potest liberum arbitrium ex seipso, nisi
sublevetur per habitum qui etiam naturae facultatem excedat, qui gratia dicitur.
Et ideo secundum fidem catholicam, in medio contrariarum haeresum incedendum
est, ut scilicet dicamus hominem per liberum arbitrium et bona et mala
facere posse; non tamen in actum meritorium exire sine habitu gratiae: sicut
etiam non potest homo sine habitu virtutis acquisitae talem actum facere qualem
facit virtuosus quo ad modum agendi, licet possit tale facere quantum ad
genus operis: ut ly «per se» non excludat divinam causalitatem, secundum
quod ipse Deus in omnibus operatur ut universalis causa boni, ut dicitur
Isai. 26, 13: «Omnia opera nostra operatus es in nobis Domine»; sed excludit
habitum aliquem creatum naturalibus superadditum.
|
|