Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 1018


IN TERTIUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 20
DIVISIO TEXTUS
Postquam determinavit Magister quomodo per passionem Christi liberamur a
malis, hic determinat de causis passionis. Dividitur autem in duas partes:
primo assignat passionis congruentiae causam; secundo determinat de causa
ipsius efficiente, ibi: «Christus ergo est sacerdos, idemque hostia et pretium
nostrae reconciliationis».
Prima in duas: in prima assignat causam congruentiae ex utilitate nostra; in
secunda ex decentia iustitiae ipsius, ibi: «Est et alia ratio». Et circa hoc tria
facit: primo assignat congruentiam passionis ex iustitia Dei; secundo prosequitur
iustitiae ordinem, ibi: «Sed qua iustitia? Iesu Christi»; tertio ostendit quod,
etiam isto ordine praetermisso, nulli iniuria fieret; ut sic iustitiae processus
commendabilior appareat inquantum non fuit necessarius, ibi: «Si enim tres illi
in causam venirent, scilicet Deus, diabolus, et homo; diabolus et homo quid
adversus Deum dicerent non haberent».
«Christus ergo est Sacerdos, idemque hostia et pretium nostrae reconciliationis».
Hic determinat de causa efficiente passionis: et primo quantum ad ipsam
operationem causae efficientis; secundo quantum ad opus operatum, ibi:
«Passio ergo Christi et opus dicitur Iudaeorum... et opus Dei».
Et circa hoc duo facit: primo ostendit quomodo opus operatum ex diversis causis
processit; secundo inquirit utrum ipsum opus operatum sit licitum, vel
malum, ibi: «Cum autem passio Christi opus Dei sit, et ideo bonum est, eamdemque
operati sint Iudas et Iudaei; quaeritur, an concedendum sit eos operatos
ibi esse bonum».

Torna all'inizio