Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De peccato usure

654


Ethic. et III Polit. et Seneca in libro De clementia et cetera. Si
autem usurizare esset licitum tunc unus rex in modico tempore totum populum
sibi subditum depauperaret et ipse totum haberet et sic non esset propter
subditorum utilitatem set dampnum.
C. XXXII. Ulterius videndum est qualiter est contra legem humanam in
speciali, et primo quantum ad legem civilem. Ibi enim dicitur Institut.
de usuris, quod << res que usu consummuntur nec ratione naturali nec civili
recipiunt usum fructum et quod senatus non fecit earum usum fructum nec
enim poterat, set quasi usum fructum constituit >> . Set usura non consistit nisi
circa res que de natura sua usu consummuntur vel per accidens ex usu secundario
hominis facte sunt tales, ex quarum concessione querit a debitore
fructum ex usu. Ergo usura est contra legem civilem, quia querit usum
fructum ubi non est secundum eam. Item secundum leges fit infamis qui
accipit improbum fenus, idest usuram non solum de capitali, set etiam de
usura, ut patet, quaestio VII, «tria» .
Set contra secundum leges civiles conceditur usuras accipere, ut patet
Dig. De usuris , per totum.
Item Dig. De petitione hereditatis , set si lege «Consuluit» quod debitor
naturaliter est obligatus ad antidora creditorum; set quod naturale
est, licet in pactu deducere, quia omne peccatum est contra naturam, ut
dictum est supra; set hoc est concedere ad usuram, ergo non est contra legem
civilem. Respondeo dicendum ad primum quod lex non concedit simpliciter
usuras, quasi licite sint, set permittit eas in quantum non punit eas temporaliter,
nec cogit ad earum restitutionem. Sicut deus permictit fieri peccata
et lex vetus permictebat libellum repudii et usuram etiam in extraneum. Si
enim usura puniretur, impedirentur utilitates multorum quas interdum consecuntur
ex pecunia mutuata licet sub usuris. Et ideo bene dicit lex quod senatus
non constituit, in rebus que usu consummuntur, usum fructum set quasi
usum fructum, idest non approbavit set permisit quia sit nota similitudinis
apparentis non existentis. Sicut filius dei dicitur venisse << in similitudinem
carnis peccati >> Rm. VIII. Ad secundum dicendum quod illa obligatio
naturalis est per modum benivolentie qua quis tenetur diligere beneficiatum
et servire tempore oportuno, non autem est per modum iustitie, quae respicit
equalitatem sicut patet ex dictis et ideo non potest deduci in pactu quasi
mercantie. Et hoc exigit ratio secundum quam homo naturaliter inclinatur
ad recompensandum beneficium, secundum modum concessionis beneficii.
Si enim beneficium conceditur totaliter gratis et quantum ad rem et quantum
ad usum rei et sine pacto omni; puta in dono, sic et recompensatio debet
fieri totaliter gratis et sine pacto. Si autem concedatur et quantum ad
rem et quantum ad usum rei non simpliciter, set ad tempus et ita non totaliter

Torna all'inizio