Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 242

Tomus I


volente, deduci, quin etiam ipse
Cardinalis praefatus vulneratorum ipsorum nostrorum
sanguine maculatus, proximum sibi
imminere propriae vitae periculum formidabat.
Viterbienses vero nostri fideles bonis
suis omnibus spoliati curribus ipsorum et domibus
funditus dirutis et igne succensis, non
sunt ad nos contra fidem promissam exire
permissi, sed carcerali, proh dolor!, custodiae
mancipati. Romani vero postea, quibus
ad defensionem Viterbii, nobis et Imperio
nefaria Viterbiensi proditione subtracti,
venientibus, tanquam ad liberationem sepulchri
Dominici navigantibus, fuerat indulta remissio
peccatorum, postquam nos ab obsidione
Viterbii supplicantis Ecclesiae precibus potius,
quam Romanorum terrore devicti decessimus,
aliqua ex debilibus castris nostrorum fidelium,
quae [circa Viterbium] tenebant,
ad alicujus, seu aliquorum instantiam, quorum
adhuc tacemus nomina, simulato quodam
rigore jurium, post dissolutum nostrum
exercitum nobis ab eo longe morantibus,
combusserunt. Sed nec per hoc est nota Romanorum
pusillanimitatis abstersa, nec
Quiritum pudor in aliquo coloratus, quod
ausi fuerunt mappalia quaedam nostrorum
fidelium igne comburere et rusticos
quosdam imbelles, pauperes, suppellectilibus
spoliare, [nobis ab eis dietam fere distantibus.]
Non sic fuerunt hoc anno magnanimi,

Torna all'inizio