Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

106


cogi oportebat ut remanerent, a prelio magis freno trahendi
indigentes quam stimulo provocandi. et, quod erat mirabile,
filius non erat contentus de patre, nec pater de filio, nec frater
de fratre. sed filius patrem, pater filium, frater fratrem alacritate
mirabili sequebantur. in illo quoque stolo sive armamento tam
inclito fuit tota nobilitas civitatis, totus flos iuventutis, tota electio popularis,
tota Riperie fortitudo. utinam sic essemus prompti ad
Christi vindicandas iniurias, sicut sumus ad nostras. utinam tam
gloriosum armamentum fuisset in recuperationem Terre sancte
conversum, quia omnes hostes fidei Christiane, qui tam magnificum
stolum conspicerent, vires perderent, territi fugerent et colla
submitterent. sed spero in Domino quod alias faciemus pro
Christo quod modo fecisse videmur pro mundo. quid multis
moror? a die .xv. iulij usque ad diem .xvm. augusti galee
.cc. fuerunt armate cum magna gloria, letitia et triumpho. placuit
tamen domino admirato et sapientibus ut ad galeas .CLXV.
reducerentur, quod et factum est, ita tamen quod nulla galea
fuit, que ad minus .ccxx. armatos homines, ut communiter dicitur,
non haberet; alique tamen .CCL., aliquando vero .CCC. habuisse
dicuntur. quicumque autem nobilis viros de civitate
vel de Riperia super suam galeam habere poterat, expensis et
sumptibus non parcebat. in illo igitur stolo tam magnifico fuisse
dicuntur .XLV. milia hominum bellatorum. tot etiam homines
in civitate et Riperia remanserunt, quod, si oportuisset, adhuc

Torna all'inizio