De tribus sociis qui diversimode elegerunt Deo servire.
De quodam qui serviebat infirmo, ex cuius servitio promeruit quod beata
Virgo sibi apparuit.
Nota exemplum illorum trium sociorum, quorum unus elegit
vacare sibi et sibi soli vivere et solitariam vitam ducere, alius servire
infirmis, tertius concordare discordantes. De primo dicit beatus
Ieronimus: «Sancta rusticitas solum sibi prodest, et quantum
edificat ex vite merito Ecclesiam Christi, tantum nocet,
si destruentibus non resistat». Ideo nota de sancto Syndonio,
cui precepit angelus Domini quod iret ad predicandum contra
hereticos. De beato Francisco etiam scriptum est quod «non sibi
soli vivere, sed aliis proficere vult Dei zelo ductus». De secundo
Dominus dicit, Mat. XXV: Infirmus fui, et visitastis me. Item
ad Ro. XIIII: Infirmum autem in fide assumite. Et infra XV:
Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere
et non nobis placere. Item prima ad Thessa. V: Suscipite infirmos,
patientes estote ad omnes. Valde enim impacientes sunt infirmi et
cito indignantur.
Nota exemplum illius qui serviebat infirmo, cui beata Virgo
apparuit et familiariter loquebatur cum eo. Cumque infirmus clamaret,
dimisit Virginem et ad infirmum cucurrit. Rediens denuo,
Virginem expectantem invenit, que dixit sibi: «Quia erga infirmum
caritatem ostendisti, ideo te expectavi. Alioquin recessissem,
si ad infirmum non ivisses».
De tertio dicitur, Eccle. VII: Calumnia conturbat sapientem
et perdet robur cordis eius. Multas enim calumnias patiuntur qui
discordantes volunt ad pacem reducere. Ideo dicit Prover. XXVI:
Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transit et impatiens
commiscebitur rixe alterius. Rogandus est autem Deus sicut rogat
Propheta: Redime me a calumniis hominum, ut custodiam mandata
tua.
Cum reduco ad memoriam fratrem Ghirardum de Mutina,
|
|