meditatione hanc veram traditiunculam legite, sollicita indagatione 
discutite, sagaci intellectu capite, tenaci memorie 
commendate. 
Inter breve enim temporis spatium, si meis 
ammonitionibus obsecundare volueritis, huius artis scientiam 
adipisci valebitis ac per nostrarum regularum compendiosam 
traditionem prosaicarum epistolarum poteritis comprehendere 
rationem, quam specialiter vestre utilitati enucleandam 
suscepi, generaliter tamen omnibus profuturam nullius spernat 
invidia. 
Primum itaque dictatorem oportet cognoscere grammaticam, 
rhetoricam, dialeticam, eloquentie studia huic operi 
necessaria. 
 Grammatica  enim, cum sit  recte loquendi scientia , verba 
cum nominibus docet coniungere ceterasque dictiones congrua 
ratione disponere. Hec autem sunt fundamenta et 
huius artis initia et primordialia indicia. 
Rhetorica vero distincte, ornate, expolite componere, 
unicuique persone, necnon ordini et dignitati congrua 
accidentia distribuere, ordinem et modum discernere. 
Dialetica autem proponere et assumere mostrat 
et concludere.
  |  
  |