quod in eis latet. Nec sit sicut quidam de quo dictum fuit,
quoniam, cum quidam vellet scire loqui ornate, aduenit ei
quidam socius sapientum, et scripsit ei in lamina aurea regulam
sermonis et secretum dictaminis. Et cum accepisset
ipsam de manu sua, abiit in domum suam et cepit legere et
studere in ipsa die noctuque, ipso eius intentionem ignorante,
ita quod erat benedoctus in sua lectura, eius tamen
intentionem ignorabat. Quadam vero die, cum sederet cum
viris sapientie, existimauit iam eos in sapientia superare, et
cum incepit loqui, fuit initium sermonum suorum ignorantia.
Cui ait vnus sociorum suorum: Sile, quoniam errasti in tuo
sermone, sed hec que dixisti sic debent esse. Cui respondit:
Quomodo potui errare, cum comprehenderim omnia que continentur
in scriptura lamine? Et ille: Lege, vt audiam. At
ille, cum legeret, non intelligebat quid intendebatur per
illud. Et sic sua lectura addebat super eius culpam.
Et propter hoc docet vnumquemque quando intelligit
aliquid et nouit illud, quod obseruet hoc et sit ei proficuum
quod nouit. Et teneat ipsum pre oculis suis et meditetur eius
intentionem, quoniam gratia eius alia poterit scire. Nam ex
hoc libro alios libros poterit addiscere. Dicunt enim sapientes
quoniam non decet sapientem abundare in aliquo, nisi in sapientia.
Quanto magis enim addit ad scientiam, reuelabitur ei
intellectus et doctrina, quemadmodum reuelat sol obscuritatem
ignis. Doctrina vero exaltat virum suum, et scientia
viuificat scientes eam. Ille vero qui addiscit eam et non obseruat
quod addiscit, nihil ei confert, et erit sicut quidam de
quo dicitur:
Quoniam cum quidam iaceret nocte in sua domo, percepit
quod fur intendebat intrare domum. Et sciens paterfamilias
ea que fur intendebat, dixit intra se: Silebo huic furi
donec videbo quid agat, et dimittam ipsum donec congreget
omnia que voluerit; postmodum vero exurgam aduersus
|
|