Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 1002


Et quia finis semper est magis appetibile eo quod est ad finem, ideo oportet ut
illa peccata praecipue capitalia dicantur in quorum fines appetitus corruptus
magis natus est tendere. Huiusmodi autem sunt peccata illa quae circa principalia
obiecta sensibilium potentiarum sunt, quia ex corruptione sensualitatis peccata
in nobis oriuntur. Appetitus autem sensibilis in duas vires dividitur, scilicet
irascibilem et concupiscibilem. Concupiscibilis autem obiectum est delectabile
et conveniens secundum sensum; et ideo peccatum capitale quod in concupiscibili
est, vel est ex hoc quod inordinate desiderat delectabile secundum sensum,
vel ex eo quod inordinate fugit impedimentum huiusmodi delectationis. Si primo
modo, hoc est dupliciter: vel ex eo quod appetitus tendit in id quod est ordinatum
ad delectabile sensus, cuiusmodi sunt bona exteriora, et sic est «avaritia»;
vel ex eo quod appetitus inordinate tendit in ipsum delectabile sensus. Perfecta
autem delectatio secundum sensum, est secundum tactum et gustum, prout est
tactus quidam; quia est secundum applicationem ipsius rei ad sensum: et ideo
circa delectabile tactus absolute est unum vitium capitale, scilicet «luxuria»; et
circa delectabile gustus, prout est tactus quidam, est aliud, scilicet «gula». Sed
ex eo quod fugitur inordinate impedimentum delectationis sensibilis, est «accidia»,
quae est taedium spiritualis boni, secundum quod impedit delectationem
aliquam dissolutam. Obiectum autem irascibilis proprie est arduum vel magnum
aliquod in quod homo nititur. Ergo capitale peccatum in irascibili potest esse
dupliciter: vel ex eo quod irascibilis inordinate fertur in arduum; et sic proprie
est «superbia» vel «inanis gloria»; vel ex eo quod contra tendit ad id quod est
ardui impedimentum. Sed hoc potest esse dupliciter: quia illud impeditivum contra
quod tendit, vel impedit directe in contrarium agendo, sicut impugnans aliquem
impedit promotionem eius; et sic est ira, quae est appetitus in vindictam:
vel indirecte; et sic est «invidia», quae est dolor alieni boni, secundum
quod illud bonum aestimatur impeditivum propriae excellentiae.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod avaritia, sive cupiditas, tripliciter dicitur. Uno
enim modo nominat passionem vel pronitatem ad passionem ex originali relictam;
et sic non est peccatum, sed radix peccati. Alio modo secundum quod dicitur
inordinatus appetitus cuiuslibet boni commutabilis, sive scientiae, sive
honoris, sive pecuniae, sive cuiuscumque: et sic avaritia vel cupiditas, est
genus omnium peccatorum; unde super illud ad Rom. 7, 7: «Concupiscentiam
nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces», Glossa: «Bona est lex, quae dum
concupiscentiam prohibet, omnia mala prohibet». Tertio dicitur avaritia vel
cupiditas secundum quod est inordinatus appetitus rerum exteriorum, quae ad
usum vitae pertinent; et sic est quoddam speciale peccatum.
Similiter etiam superbia tribus modis dicitur. Uno modo ipse habitualis contemptus
praecepti et praecipientis, ex corruptione naturae proveniens, vel ex
quocumque defectu creaturae; et sic non est peccatum, sed initium peccati. Alio
modo dicitur appetitus excellentiae in quibuscumque, quia quicumque appetit

Torna all'inizio