per magis, ut: 'Pectus est frigidius glacie'; (5) quandoque per minus, ut: 'Sol est obscurior armis regis', id est minus splendidus. (6) Sed cave ne supergressionem mens vel auris aborreat. Nam "placet excessus quem laudat et auris et usus".
48. (1) TRANSUNTIO PER INTELLECTIONEM.
(2) Intellectio pulcerrimam transuntionem facit. Ponit enim partem pro toto, ut si velis dicere quod studueris tribus annis, pulcrius ita dices: 'Tertia estas in studio me invenit'. (3) Sic enim ait Oratius: 'Me quater undenos sciat implevisse decenbres', id est annos.
(4) Eadem est transuntio quando singulare accipitur pro plurali, ut: 'Iste habet capillum nigrum', id est capillos nigros. (5) Quandoque id quod est partis attribuitur toti, ut si eadem dies, respectu diversarum partium, sicca et aquosa dicatur vel idem fluvius angustus et amplus, sapidus et amarus. (6) Similiter fit quando plurale pro singulari accipitur, ut si de aliquo suum anulum ostendentem dicamus: 'Iste vult ostendere gemmas suas'.
49. (1) TRANSSUMPTIO PER ABUSIONEM.
(2) Abusio ad transuntionem pertinet, quia pro verbo certo et proprio ponitur aliud ei simile et propinquum. (3) Nam proprie
|
|