Petrus Damiani: Vita beati Romualdi

Pag 99


quia vellet cuncta iam pulmenta dimittere et, pane
cum aqua contentus, pomis quoque sive crudis holeribus victitare.
Hoc igitur impetrato, cum in eodem proposito infatigabiliter permaneret,
Tedaldus quidam alius frater, infirmitati illius indiscrete
compatiens, adire magistrum studuit, et quia frater ille tam grave
pondus portare non posset, et hanc eius obstinationem frangi
omnino debere suggessit. Romualdus autem, ut puta vir
simplicis animi, Tedaldi verbis assensum dedit et Gaudentio talis
vitę licentiam abstulit. Ille vero graviter ferens, nequaquam
amplius cum Tedaldo in heremo in qua eos Romualdus posuerat
passus est habitare, sed Ingelberto, qui a Romualdo disiunctus
fuerat, se subdidit et ab eo consensum predictę conversationis
accępit. Hic itaque Gaudentius non multo post tempore
defunctus est et in cimiterio beati Vincentii iuxta corpus Berardi
venerabilis viri, qui ęque Romualdi discipulus fuerat, est sepultus.
Romualdus autem, quia ille in prevaricatione inobędientię
vitam finierat, orationem pro eo fieri penitus interdixit. Aliquanto
autem post tempore monachus quidam predicti cęnobii, dum
matutinam sinaxim cum reliquis fratribus celebraret, repente tam
acrem dolorem sentire in dentibus cępit, ut iam in choro ad psallendum
stare omnino non posset. Qui protinus exiens, super
sepulchrum se Berardi atque Gaudentii lamentando iactavit, dumque
ibi aliquandiu iacens oraret, mox eum somnus oppressit. Ilico
sane videt Berardum sacerdotalibus ornamentis splendidissime

1



5




10




15




20



Torna all'inizio