: Passio beati Arialdi martyris qui ad sanctum Dionysium tumulatur

194


27. Iisdem temporibus Herlembaldus de Cottis frater Landulphi a Yerosolimis
redierat miles factus, vir equidem magnae nobilitatis et facundiae,
in armis strenuissimus et consilio providus magnanimusque semper
fuit. Hic Arialdo et Landulpho visus est idoneus ad ipsos defendendum
contra clericos eis arma moventes. Unde cum visitandi hortandique gratia
ad ipsum venissent, talibus orsi sunt verbis:
28. << O Herlembalde, in omnibus venerande, pro tuo reditu nos Deum
collaudantes, gratias ei referimus immensas; sic enim Deus in terra et in
mari multis quassatis procellis te nobis redire sua benignitate disposuit, vitiisque
modo saeculi miles fuisti, sic decens ratio est ut Dei ecclesiaeque
catholicae miles efficiaris strenuissimus, et quod nos perficere non potuimus,
tua dextera adiuti complere valeamus. Esto quasi Mathathias et filii
eius, qui pro templo Dei et populi libertate mortui sunt, et vitam habentes
aeternam in Christo sunt feliciter coronati. Liberemus ecclesiam Dei multis
temporibus obsessam et uxoratis sacerdotibus inquinatam, tu lege gladii
et nos Dei. Visitasti sepulchrum Dei: libera igitur ecclesiam eius >> .

Torna all'inizio