: Vita Bononii

1028


duram humum superiecto cilicio et lapide capiti subposito quiescere consueverat, si quies
est dicenda, quae iugibus orationibus dies et noctes continuabat et membra sua mortificabat
secundum illud Daviticum: "Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrimis
stratum meum rigabo".
VII. Per idem tempus per universam Aegyptum erat ingens luctus; inter Babyloniorum
enim ac Romanorum reges gravissimae seditionis creverat tumultus, et facto conflictu
inter eos plurimi Aegyptiorum occubuerunt; Romani vero multi perierunt et triumpho
christianis non feliciter succedente multo plures in captivitatem ducti sunt. Inter quos
Petrus divae memoriae venerandus antistes Vercellensis vinctus et carcere retrusus aderat,
qui nimia necessitate coactus cautissime inquirebat, si quem forte christianum in eadem
regione invenire posset, cuius consilio fretus liberari sperabat, et incessanter ex hoc ad
Deum miserabiliter suspirabat. Sed quia certum, immo et certissimum est, quod Deus
in se sperantes non deserit, sanctum Bononium ibidem esse Domino revelante cognovit.
Quem ad se devotissime accersivit et causam captivitatis ac miseriae suae ac ceterorum
per ordinem innotuit. Postremo, ut sibi et reliquis per misericordiam condescenderet,
rogavit, videlicet, ut paganorum nexibus absoluti de tam durissima captivitate exirent et
in patriam terram duce Deo et sancto Bononio redirent. Tunc pater sanctissimus
magistris carceris pretium dedit et otium ad captivos consolandos introeundi accepit.
VIII. Cum quadam die rex Babylonis per pomerium arboribus, quibus balsamum
funditur, consitum nimia iocunditate deambularet, gratiosiores domestici eius inspirante
Deo quadam concordiae regula ad invicem supplices rogabant eundem regem, ut votis
sancti Bononii adquiesceret, captivos videlicet christianos vinculis carceris absolutos eidem
traderet et in patriam redeundi licentiam eis cum eodem beatissimo Dei cultore clementer
concederet. Tunc rex uxoris et domesticorurm precibus motus votis sancti Bononii
adquievit, captivos sibi, quos tenebat, reddidit, insuper navigium, quo singuli ad suas
remearent, et omnia navigantibus necessaria contulit.
IX. Igitur sanctus Bononius navem ingressus Hierosolimam venit et inde pertransiens
in monte Sinay locum suae habitationis elegit, ut, sicut Moyses ibi olim susceperat legem
Dei, in eodem loco Christi confessor adipisceretur gratiam Spiritus sancti. Deinde venit
Constantinopolim. Tunc custodes navium, videntes tantam multitudinem captivorum,
pavescentes speraverunt paratas esse adversus eos insidias inimicorum. Et exceptoribus
ad palatium missis ex imperiali edicto omnes sunt capti et carcerali custodiae mancipati.
Cumque illius urbis Dei cultores ereptionis eorum causam Deo monstrante cognoscerent,
apud imperialem potestatem operam dederunt, ut iniuste capti absolverentur et in patriam
suam coepto cursu feliciter reverterentur. Quorum precibus imperialis potestas annuit;
omnes enim de carcere eductos absolvit et ex aerario imperii ditatos navigio, quo advenerant,
cum omnibus, quibus indigebant, misericorditer restituit. Inde cum gaudio singuli

Torna all'inizio