adiuvare nec liberare, non habens iam ubi manum inicere valeret, 
qui se visiones vidisse dudum fingebat quibus annis tribus et 
medio adversari, at tunc annos .XLVIII. in abbatia vivere, et pacem 
quietemque honoris suis infinitam pre cunctis antecessoribus adempturum 
sperabat; tandem per omnia victus et sine alicuius consilio 
relictus, ad papam Honorium suos transmisit legatos, petens 
licentiam refutandi abbatiam. cui papa assensum prębens, misit 
ad nos honestissimos cardinales, qui vice sua copiam darent, et 
decentissime perficerent ut oporteret. nos vero qui antea, sicut 
prędecessores nostri, papati curiam fugeramus, et ab ea assumi 
personam nobis in abbatem nolebamus, multis cumulati cum iam 
essemus inopiis, et cernentes non posse aliter de plurimis incommodis 
eripi, suscepimus eosdem cardinales, scilicet Conradum et 
Ionathan. in quorum [pręsentia prędictus Guido omni conventui 
nostro abb.itiam refutavit et virgam reddidit, omnesque nostros 
equites et populum abbatię de fidelitate vel sacramcnto sibi edito 
absolvit, sicque ad proprium reversus locum resedit…] 
[Nos eosdem cardinales rogavimus, ut vice papę pręfatum 
domnum Adenolfum nobis concederent. et ipsi placide suis 
cum manibus acquieverunt, decentissime, sicut papa iusserat, 
nobis tradiderunt, et a nostro conventu discesserunt. quibus 
recedentibus, omnes in capitulum perreximus, ipsum domnum 
Adenolfum abbatem illuc accersitum, ad laudem doonini nostri 
Ihesu Christi eiusque integerrimę Genitricis, in nostram ac totius 
populi salutem abbatię, et autenticam huius ecclesię libertatem et 
restaurationem, concorditer et iuxta antiquam consuetudinem elegimus. 
factoque ibi cunctorum nominum fratrum generali decreto 
et indiculo descripto, in ecclesiam simul pergentes, magna 
animi lętitia Te Deum laudamus excelse cecinimus, totamque 
decentissimam et honestissimam illi reverentiam prostrati 
exhibuimus, et ad horam persolvendam sextam accessimus]
  |  
  |