Ricobaldus de Ferraria: Chronica parva ferrariensis

Pag 158


cladium bellorum facte sunt potissimum
tempore Salinguerre filii Taurelli et Azonis
marchionis, cuius corpus est conditum apud
monasterium de Vangaditia, ante annum nativitatis
Christi .mccxxiiii. Ante hunc annum Salinguerra,
qui in rebus seculi habitus fuit pruclens
et cautus, cum non solum haberet in parochia
sancti Salvatoris, ubi habitabat, edes et palatia
magna, verum etiam pomaria, ortos,
vinetum et pratum, pro sui et fautorum
eius tutamine ibi castellum construxit, quod
fossis, aggere, vallo munivit ac
turribus, in necessitatibus opurtunum.
[XIII] Cum populus Ferrarie integer,
sine hoste exterius infestante, pace, frueretur, simultate
civili egebat studio partium. Igitur
Salinguerra potestas et rector Mantue
aberat. Cives adverse partis, rati tempus
eis commodum expellere cives adversos,
arma capiunt et adversam partem per civitatem
expugnatam compulerunt in castellum Salinguerre
confugere. Quo audito, Salinguerra
cum armata amicorum manu Ferrariam properat,
et transitis pontibus Bonetici atque

705




710




715




720




725


Torna all'inizio