Salimbene de Adam: Cronica

Pag 349


et misticus, et ex hoc utilior et nobilior iudicatur quam si
tantum ad unum intellectum coartata uni intellectui deserviret.
Credis hec vera esse», dixit frater Hugo, «an adhuc dubitas?».
Respondit frater Petrus: «Credo et frequenter talia docui, quia
a doctoribus ista dicuntur. Sed vellem quod validius michi ostenderes
de LXX annis quos ponit Ysaias sub figura Tyri et de diebus
regis unius sub Friderici imperatoris figura».
De vita Friderici secundi, imperatoris condam, que terminatur secundum
Ysaiam et Merlinum, ut frater Hugo dicebat.

Frater Ugo respondit: «Merlinus Anglicus vates de Friderico
primo et de Henrico filio eius et de Friderico secundo, imperatoris
Henrici filio, que predixit, vera videntur. Sed dimittamus
alia et solummodo veniamus ad illa de quibus nostra fuit disputatio
primitiva. Ponamus ergo IIII terminos numerorum quos
Merlinus ponit loquens de Friderico secundo. Quorum primum
ponit dicens: 'In XXXII annis corruet'; quod potest intelligi
a coronatione imperii usque ad ultimum diem vite sue, quia imperavit
annis XXX et diebus XI, et non credebatur mortuus, ut
Sybille vaticinium impleretur, que dicit: 'Sonabit et in populis:
"Vivit" et "Non vivit"'. Secundus terminus Merlini est:
'Vivet in prosperitate sua LXXII annis'. Quod qualiter impleri
debeat, quia adhuc Fridericus vivit, illi videre poterunt qui supererunt.
Tertius terminus Merlini est: 'Et bis quinquagenarius
lene tractabitur'. Quod non debet intelligi 'bis quinquaginta', ut
ad centenarium numerum consurgat, sed 'quinquaginta et postea
bis', quod quinquaginta duorum annorum est. Qui numerus potest
haberi ab eo anno quo celebrate sunt nuptie matris eius usque
ad XVIII annum imperii eius, qui faciunt quinquaginta duos
annos. De qua materia sic habetur: imperator Fridericus primus
filio suo regi Henrico uxorem dedit Constantiam filiam regis Siculorum,
que adhuc virgo XXX etatis peragebat annum. Ipse autem
XX et unius anni erat. Et celebrate sunt nuptie Mediolani
anno Christi MCLXXXV, regni eius anno XVII. Nota quod IIII

Torna all'inizio