DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALE CONPATRI,
CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM AC PATRICIO ROMANORUM
HADRIANUS PAPA.
Ut reor, dici non potest, quantum erga vestram a Deo concessam in triumphis
potentiam atque regalem precellentiam noster ex intimo cordes existit amor. Et
ideo non sinimus nostros vestrosque fideles crebro vestrae commendari ample regali
clementiae.
Quapropter, venientes nostris apostolicis optutibus representandi, scilicet Constantinus
seu Paulus ducibus, nostris vestrisque fideles, cum nimio merore cordis intimaverunt
nobis, quod auditum illis fuisset, vestrae regali potentiae a perversis
hominibus gratis accusatos. Et dum nimis eos fideles erga beati Petri apostolorum
principis vestri nostrique servitium agnoscentes, idcirco unum ex illis, scilicet Paulum
gloriosum ducem, apud vestram triumphatorissimam regalem potentiam gratuito absolvimus
animo; sed nimis petentes poscimus vestram a Deo institutam precellentiam,
ut, sicut vester amor nostrum conplexus auxilium, ita eum benigne suscipere iubeamini
et familiarem in vestram regalem potentiam commendatum habere dignemini.
Meminere enim credimus vestram regalem excellentiam, qualiter in aula fautoris
vestri, beati Petri apostoli, praefatum Constantinum atque Romanum nobis commendare
dignati estis, confirmantes procul dubio, ut nostri vestrique essent fideles. Quibus
nempe subditos cum omni humilitate fideliter servantes vobis nobisque reperuimus:
numquam in eorum vacillantes fide, sed proni in vestro nostroque servitio et amore
semper manentes. Qui dum in omnibus eis vestras regales accomodaveritis aures
et ipsum prefatum Paulum gloriosum ducem regalem tuitionem circumvallatum aminiculum,
fructum boni operis per eum suscipientes bonitatis effectum, ante beati Petri
principis apostolorum corpus divinam pro vobis atque spiritali filia nostra, excellentissima
domna regina, vestraque nobilissima prole exorare valeamus clementiam,
ut longiori aevo in hoc mundo regni gubernaculo fruentes in vitam aeternam cum
sanctis omnibus sine fine regnari mereamini.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
|
|