primo impietate Sabellii, qui personas negavit, secundo pravitate
Arrii, qui unitatem scidit, tertio blasphemia Petri, qui unitatem a
Trinitate dividens, quaternitatem inducit. Quod autem leccionem
responsorium insequitur, illud nobis insinuatur quod Jacobus dicit:
«fides sine operibus mortua est». Oportet ergo nos singulis leccionibus
respondere operando, legendo et psallendo; quorum primum
proprie laycorum est, secundum clericorum, tertium monachorum.
In primo intelligitur Pater, in secundo Filius, in tertio Spiritus sanctus.
Ergo qui cantat tertium <dicit Gloriam>, propter sacratissime
noticiam Trinitatis, cuius misterium in primo statu omnino mansit
occultum, in secundo revelatum quidem, sed ab hereticis impugnatum,
in tertio confusis hostibus, quasi splendor solis illuxit. Quia
ergo futurum est, ut compleatur quod scriptum est per prophetam,
|
|