Gasparinus Barzizza: Exempla exordiorum

f. 16v


conserebantur iam utrinque manus, qum quedam vis divina comparuit.
Corvus enim improvisus repente advolat et super galea Corvini institit atque inde adversos et oculos pugnare incipit, insibilat, obturbat, unguibus manus laniat, prefectum aliis arcebat; qui ubi iam satis sevierat, revolabat in galeam tribuni. Sic tribunus, spectante utroque exercitu et sua virtute nixus et alitis opera, ducem hostium fortissimum vicit, interficitque, ob quam causam corvum meruit. Idque factum legitur anno quadrigentesimoquinto post Romam conditam. Statuam autem huic corvo divus Augustus in foro suo locandam curavit. In capite eius corvi simulachrum est rei pugneque, quam diximus.
Monimentum audivistis, iudices, rem vulgarem, neque usitatam, ut vobis constet maiores nostros non solere clarissimis familiis talia cognomina, sine certa ratione imponere. Tempus autem nunc hortatur me, ut causam meam vobis annuentibus exponam.
 
Exemplum insinuationis, qum recreamus animos auditorum versu.
 
Cum apud multos, iudices, magna de felicitate, sepe contentio fuerit, quibusdam in primis Epicuri sententia, ita probata et certa visa est, ut in rebus minimis, summam eius habendam rationem plurimorum auctoritate sit iudicatum, inter quos poeta satyricus eo libro, quem nonnulli sermonum opus vocant, quondam ex principibus epicureorum puchre introductum, non solum de obsoniis delicatis ceterisque varii generis pulmentis subtiliter et accurate disputantem, sed etiam que ratio constet eius egregie disserentem. Audite itaque, iudices, et animos vestros mentesque prebete, si quid est, quod in hac materia vos delectet. Hec enim velut cetera non minus iocunde quam lepide his versibus descripsit: ‘Longa quibus facies ovis erit, illa memento, / ut succi melioris, et ut magis alba rotondis , / ponere: namque marem prohibent collosa vitellum’. Quid illud dicam, iudices, et si auctore ambigitur? Uxorem presbyteri mandant pro lege tueri, quam bona sunt ova calida longa nova. Multa sunt

Torna all'inizio